pronađen 8616 Rezultati za: Pó
et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos (Liber Isaiae 20, 6)
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Ælam obside Mede omnem gemitum ejus cessare feci (Liber Isaiae 21, 2)
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem (Liber Isaiae 21, 3)
emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum (Liber Isaiae 21, 4)
pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum (Liber Isaiae 21, 5)
hæc enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet (Liber Isaiae 21, 6)
ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)
propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei (Liber Isaiae 22, 4)
et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta (Liber Isaiae 22, 7)
hæc dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam præpositum templi (Liber Isaiae 22, 15)
ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te (Liber Isaiae 22, 17)
et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te (Liber Isaiae 22, 19)