pronađen 8616 Rezultati za: Pó
et mærebunt atque lugebunt portæ ejus et desolata in terra sedebit (Liber Isaiae 3, 26)
et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinæ et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem (Liber Isaiae 5, 6)
væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino æstuetis (Liber Isaiae 5, 11)
propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit (Liber Isaiae 5, 13)
propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum (Liber Isaiae 5, 14)
væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum (Liber Isaiae 5, 20)
væ qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Liber Isaiae 5, 22)
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 5, 25)
et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere (Liber Isaiae 6, 9)
excæca cor populi hujus et aures ejus adgrava et oculos ejus claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum (Liber Isaiae 6, 10)
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)