pronađen 8616 Rezultati za: Pó
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam (Liber Ecclesiasticus 11, 33)
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit (Liber Ecclesiasticus 12, 14)
pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris (Liber Ecclesiasticus 13, 2)
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te (Liber Ecclesiasticus 13, 8)
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit (Liber Ecclesiasticus 13, 12)
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi (Liber Ecclesiasticus 14, 13)
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens (Liber Ecclesiasticus 14, 23)
cibabit illum panem vitæ et intellectus et aqua sapientiæ salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam (Liber Ecclesiasticus 15, 17)