pronađen 8616 Rezultati za: Pó
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari (Liber Proverbiorum 8, 11)
per me principes imperant et potentes decernunt justitiam (Liber Proverbiorum 8, 16)
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio (Liber Proverbiorum 8, 22)
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terræ (Liber Proverbiorum 8, 29)
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore (Liber Proverbiorum 8, 30)
beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei (Liber Proverbiorum 8, 34)
immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam (Liber Proverbiorum 9, 2)
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum (Liber Proverbiorum 9, 12)
timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur (Liber Proverbiorum 10, 27)
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus æquum voluntas ejus (Liber Proverbiorum 11, 1)
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia (Liber Proverbiorum 11, 14)
qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium (Liber Proverbiorum 11, 26)