pronađen 8616 Rezultati za: Pó
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt hæc quoniam frequenter facta sunt prœlia in regione nostra (Liber I Maccabaeorum 14, 28)
et congregavit Jonathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 30)
et munivit civitates Judææ et Bethsuram quæ erat in finibus Judææ ubi erant arma hostium antea et posuit illic præsidium viros judæos (Liber I Maccabaeorum 14, 33)
et Joppen munivit quæ erat ad mare et Gazaram quæ est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Judæos et quæcumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis (Liber I Maccabaeorum 14, 34)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quæ ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea (Liber I Maccabaeorum 14, 44)
et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista (Liber I Maccabaeorum 14, 46)
et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri (Liber I Maccabaeorum 14, 48)
exemplum autem eorum ponere in ærario ut habeat Simon et filii ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 49)
legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum (Liber I Maccabaeorum 15, 17)
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quæ ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est (Liber I Maccabaeorum 15, 33)