pronađen 8616 Rezultati za: Pó
beata gens cujus est Dominus Deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi (Liber Psalmorum 32, 12)
benedicam Dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo (Liber Psalmorum 33, 2)
confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te (Liber Psalmorum 34, 18)
inebriabuntur ab ubertate domus tuæ et torrente voluntatis tuæ potabis eos (Liber Psalmorum 35, 9)
ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare (Liber Psalmorum 35, 13)
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur (Liber Psalmorum 36, 19)
cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam (Liber Psalmorum 36, 24)
salus autem justorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis (Liber Psalmorum 36, 39)
dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me (Liber Psalmorum 38, 2)
ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma (Liber Psalmorum 38, 6)
sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti (Liber Psalmorum 39, 7)
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meæ et non potui ut viderem multiplicatæ sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me (Liber Psalmorum 39, 13)