pronađen 8616 Rezultati za: Pó
quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis (Liber Iob 31, 2)
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus et cum quæsierit quid respondebo illi (Liber Iob 31, 14)
si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem (Liber Iob 31, 21)
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui (Liber Iob 31, 23)
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat (Liber Iob 31, 35)
ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi (Liber Iob 31, 36)
omiserunt autem tres viri isti respondere Job eo quod justus sibi videretur (Liber Iob 32, 1)
porro adversum amicos ejus indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Job (Liber Iob 32, 3)
cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer (Liber Iob 32, 5)
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam (Liber Iob 32, 6)
sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam (Liber Iob 32, 8)
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Job et respondere ex vobis sermonibus ejus (Liber Iob 32, 12)