pronađen 8616 Rezultati za: Pó
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in æternum (Liber Iudith 15, 11)
et dixit omnis populus fiat fiat (Liber Iudith 15, 12)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo (Liber Iudith 15, 14)
et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et juvenibus in organis et citharis (Liber Iudith 15, 15)
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum (Liber Iudith 16, 4)
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest (Liber Iudith 16, 16)
væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos (Liber Iudith 16, 20)
et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)