pronađen 8616 Rezultati za: Pó
fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium (Liber I Paralipomenon 27, 4)
quartus mense quarto Asaël frater Joab et Zabadias filius ejus post eum et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 7)
porro tribubus præerant Israël Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha (Liber I Paralipomenon 27, 16)
nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Joas (Liber I Paralipomenon 27, 28)
porro armentis quæ pascebantur in Sarona præpositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli (Liber I Paralipomenon 27, 29)
post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab (Liber I Paralipomenon 27, 34)
convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)
sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)
nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)
dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis (Liber I Paralipomenon 28, 11)