pronađen 8616 Rezultati za: Pó
quæ induta erat talari tunica hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur ejecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam (Liber II Samuelis 13, 18)
quæ aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans (Liber II Samuelis 13, 19)
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)
respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)
fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis (Liber II Samuelis 13, 34)
porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus (Liber II Samuelis 13, 37)
misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)
et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones hujuscemodi posuit autem Joab verba in ore ejus (Liber II Samuelis 14, 3)
et ait ad eam rex quid causæ habes quæ respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus (Liber II Samuelis 14, 5)
et ancillæ tuæ erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum (Liber II Samuelis 14, 6)