pronađen 8616 Rezultati za: Pó
dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)
dixitque Abner ad Joab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Joab surgant (Liber II Samuelis 2, 14)
erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis (Liber II Samuelis 2, 18)
respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asaël qui respondit ego sum (Liber II Samuelis 2, 20)
dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)
rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)
et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)
et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)
porro Joab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele (Liber II Samuelis 2, 30)
et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholomai regis Gessur (Liber II Samuelis 3, 3)