pronađen 358 Rezultati za: Oro
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
quoniam tu benedices justo Domine ut scuto bonæ voluntatis coronasti nos (Liber Psalmorum 5, 13)
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum (Liber Psalmorum 8, 6)
quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Liber Psalmorum 20, 4)
exaudi vocem deprecationis meæ dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum (Liber Psalmorum 27, 2)
benedices coronæ anni benignitatis tuæ et campi tui replebuntur ubertate (Liber Psalmorum 64, 12)
et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina (Liber Psalmorum 77, 47)
qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus (Liber Psalmorum 102, 4)
laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei (Liber Psalmorum 149, 3)
laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo (Liber Psalmorum 150, 4)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
omnis maritus sumpsit lamentum quæ sedebant in toro maritali lugebant (Liber I Maccabaeorum 1, 28)