pronađen 1192 Rezultati za: Ope
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)
dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)
quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur (Liber Sapientiae 6, 4)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina (Liber Sapientiae 7, 16)
doctrix est enim disciplinæ Dei et electrix operum illius (Liber Sapientiae 8, 4)
et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur (Liber Sapientiae 8, 5)
si autem sensus operatur quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex (Liber Sapientiae 8, 6)
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem (Liber Sapientiae 8, 18)
et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis (Liber Sapientiae 9, 9)
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei (Liber Sapientiae 9, 12)
direxit opera illorum in manibus prophetæ sancti (Liber Sapientiae 11, 1)