pronađen 1192 Rezultati za: Ope
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum (Liber Proverbiorum 16, 4)
pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi (Liber Proverbiorum 16, 11)
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis (Liber Proverbiorum 18, 9)
ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera ejus (Liber Proverbiorum 20, 11)
gaudium justo est facere judicium et pavor operantibus iniquitatem (Liber Proverbiorum 21, 15)
superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam (Liber Proverbiorum 21, 24)
desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus ejus operari (Liber Proverbiorum 21, 25)
dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus (Liber Proverbiorum 22, 2)
si enim non habes unde restituas quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo (Liber Proverbiorum 22, 27)
vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles (Liber Proverbiorum 22, 29)
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum (Liber Proverbiorum 23, 5)
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua (Liber Proverbiorum 24, 12)