pronađen 1192 Rezultati za: Ope
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua (Liber Deuteronomii 5, 13)
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)
vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est (Liber Deuteronomii 8, 4)
signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi et universæ terræ ejus (Liber Deuteronomii 11, 3)
omnique exercitui Ægyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquæ Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 11, 4)
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit (Liber Deuteronomii 11, 7)
quære sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam (Liber Deuteronomii 13, 14)
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)
non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam juxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis (Liber Deuteronomii 15, 18)
de primogenitis quæ nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium (Liber Deuteronomii 15, 19)
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in lætitia (Liber Deuteronomii 16, 15)