pronađen 592 Rezultati za: Omnibus
testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei (Liber II Maccabaeorum 3, 36)
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriæ et civium hostis in Ægyptum extrusus est (Liber II Maccabaeorum 5, 8)
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos (Liber II Maccabaeorum 10, 8)
promisitque consensurum se omnibus quæ justa sunt et regem conpulsurum amicum fieri (Liber II Maccabaeorum 11, 14)
annuit autem Macchabeus precibus Lysiæ in omnibus utilitati consulens et quæcumque Macchabeus scripsit Lysiæ de Judæis ea rex concessit (Liber II Maccabaeorum 11, 15)
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice (Liber II Maccabaeorum 14, 9)