pronađen 945 Rezultati za: Omnia
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit (Prophetia Nahum 1, 4)
congregans congregabo omnia a facie terræ dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 1, 2)
dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas (Prophetia Sophoniae 3, 7)
et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)
percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)
et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum (Prophetia Zachariae 7, 14)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)
et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terræ (Prophetia Zachariae 12, 3)
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
et dixit illi hæc tibi omnia dabo si cadens adoraveris me (Evangelium secundum Matthaeum 4, 9)
amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)