pronađen 945 Rezultati za: Omnia
et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci (Prophetia Ezechielis 17, 24)
et hæc quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem (Prophetia Ezechielis 18, 11)
quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit timuerit et non fecerit simile eis (Prophetia Ezechielis 18, 14)
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)
eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)
propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta ejus et elevati sunt rami ejus præ aquis multis (Prophetia Ezechielis 31, 5)
cumque extendisset umbram suam in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum (Prophetia Ezechielis 31, 6)
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei (Prophetia Ezechielis 31, 9)
in ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis (Prophetia Ezechielis 31, 13)
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)
hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)
a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)