pronađen 1451 Rezultati za: Omnes
luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde (Liber Isaiae 24, 7)
et præcipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes (Liber Isaiae 25, 7)
indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terræ (Liber Isaiae 26, 15)
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra (Liber Isaiae 27, 9)
omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus (Liber Isaiae 28, 8)
et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)
quoniam defecit qui prævalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem (Liber Isaiae 29, 20)
omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium (Liber Isaiae 30, 5)
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum (Liber Isaiae 30, 18)
Ægyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui præstatur auxilium simulque omnes consumentur (Liber Isaiae 31, 3)
super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis (Liber Isaiae 32, 13)
beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini (Liber Isaiae 32, 20)