pronađen 1451 Rezultati za: Omnes
et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)
misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)
hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum (Liber Iudith 15, 8)
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et juvenibus in organis et citharis (Liber Iudith 15, 15)
et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)
responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)
egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)
atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis justa est indignatio (Liber Esther 1, 18)
et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri (Liber Esther 2, 4)
et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)
post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat (Liber Esther 3, 1)