pronađen 1451 Rezultati za: Omnes
porro filii Bochor Zamira et Joas et Eliezer et Heliœnai et Amri et Jerimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor (Liber I Paralipomenon 7, 8)
omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)
omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum viginti sex milia (Liber I Paralipomenon 7, 40)
porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismaël Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel (Liber I Paralipomenon 8, 38)
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin (Liber I Paralipomenon 8, 40)
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum (Liber I Paralipomenon 9, 9)
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua (Liber I Paralipomenon 9, 22)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem (Liber I Paralipomenon 12, 15)
hii præbuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu (Liber I Paralipomenon 12, 21)
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)