pronađen 473 Rezultati za: Omnem
tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram (Liber Iudith 3, 7)
pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa (Liber Iudith 3, 14)
et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et præoccupaverunt omnes vertices montium (Liber Iudith 4, 3)
tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël adlocutusque est eos (Liber Iudith 4, 11)
unum Deum cæli coluerunt qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Ægyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus (Liber Iudith 5, 9)
et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)
dixit autem Judith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros (Liber Iudith 14, 1)
cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat (Liber Esther 1, 5)
et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)
rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias (Liber Esther 10, 1)
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles (Liber Iob 21, 33)