pronađen 557 Rezultati za: Nobis
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)
FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio (Lamentationes 3, 47)
COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis (Lamentationes 4, 19)
recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum (Lamentationes 5, 1)
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto (Lamentationes 5, 9)
cecidit corona capitis nostri væ nobis quia peccavimus (Lamentationes 5, 16)
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)
et dicetis Domino Deo nostro justitia nobis autem confusio faciei nostræ sicut dies hæc omni Juda et habitantibus in Hierusalem (Liber Baruch 1, 15)
et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis ejus quibus dedit nobis (Liber Baruch 1, 18)
et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Ægypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die (Liber Baruch 1, 20)