pronađen 1395 Rezultati za: Negotiatum Regem David:
dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David (Liber I Regum 2, 10)
dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)
Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum ejus nimis (Liber I Regum 2, 12)
tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israël sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei (Liber I Regum 2, 15)
venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)
et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (Liber I Regum 2, 26)
et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda (Liber I Regum 2, 32)
et revertetur sanguis illorum in caput Joab et in caput seminis ejus in sempiternum David autem et semini ejus et domui et throno illius sit pax usque in æternum a Domino (Liber I Regum 2, 33)
factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2, 39)
dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (Liber I Regum 2, 44)
et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum (Liber I Regum 2, 45)