pronađen 1395 Rezultati za: Negotiatum Regem David:
iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12, 7)
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)
et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David et desperatus est (Liber II Samuelis 12, 15)
deprecatusque est David Dominum pro parvulo et jejunavit David jejunio et ingressus seorsum jacuit super terram (Liber II Samuelis 12, 16)
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)
cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est (Liber II Samuelis 12, 19)
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (Liber II Samuelis 12, 27)
congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam (Liber II Samuelis 12, 29)
et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)