pronađen 771 Rezultati za: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 28)
hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 33)
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 34)
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 37)
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini (Liber Numeri 4, 41)
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 45)
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4, 49)
omnes quoque primitiæ quas offerunt filii Israël ad sacerdotem pertinent (Liber Numeri 5, 9)
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)