Mosaico decorativo

pronađen 771 Rezultati za: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium

  • hæc est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suæ decimam partem œphi offerent similæ in sacrificio sempiterno medium ejus mane et medium vespere (Liber Leviticus 6, 20)

  • omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo (Liber Leviticus 6, 23)

  • loquere Aaron et filiis ejus ista est lex hostiæ pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 6, 25)

  • sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiæ lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit (Liber Leviticus 7, 7)

  • et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur (Liber Leviticus 7, 9)

  • sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur (Liber Leviticus 7, 10)

  • loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)

  • qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus (Liber Leviticus 7, 31)

  • qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua (Liber Leviticus 7, 33)

  • pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua ab omni populo Israël (Liber Leviticus 7, 34)

  • hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cærimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur (Liber Leviticus 7, 35)

  • tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis (Liber Leviticus 8, 2)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina