pronađen 1369 Rezultati za: Moses Et Terram
posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu (Liber Isaiae 51, 16)
et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animæ tuæ incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus (Liber Isaiae 51, 23)
sicut in diebus Nœ istud mihi est cui juravi ne inducerem aquas Nœ ultra super terram sic juravi ut non irascar tibi et non increpem te (Liber Isaiae 54, 9)
et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti (Liber Isaiae 55, 10)
cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum (Liber Isaiae 57, 13)
quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur (Liber Isaiae 60, 2)
populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)
ecce enim ego creo cælos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor (Liber Isaiae 65, 17)
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem (Liber Ieremiae 2, 7)