Mosaico decorativo

pronađen 5144 Rezultati za: Mors Autem Saul

  • et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim (Liber I Regum 7, 3)

  • fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum (Liber I Regum 7, 10)

  • capitella autem quæ erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum (Liber I Regum 7, 19)

  • et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi (Liber I Regum 7, 20)

  • grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque ejus quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat (Liber I Regum 7, 26)

  • os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (Liber I Regum 7, 31)

  • tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia (Liber I Regum 7, 33)

  • in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)

  • et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem (Liber I Regum 7, 39)

  • et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)

  • rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)

  • in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina