pronađen 1170 Rezultati za: Mihi
quid enim mihi de his qui foris sunt judicare nonne de his qui intus sunt vos judicatis (Epistula I ad Corinthios 5, 12)
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit væ enim mihi est si non evangelizavero (Epistula I ad Corinthios 9, 16)
si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est (Epistula I ad Corinthios 9, 17)
propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
sicut et ego per omnia omnibus placeo non quærens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus (Epistula I ad Corinthios 14, 11)
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur (Epistula I ad Corinthios 15, 32)