pronađen 1170 Rezultati za: Mihi
et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiæ quæ me contingit et divisit illis substantiam (Evangelium secundum Lucam 15, 12)
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum præterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
et non dicet ei para quod cenem et præcinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post hæc tu manducabis et bibes (Evangelium secundum Lucam 17, 8)
tamen quia molesta est mihi hæc vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me (Evangelium secundum Lucam 18, 5)
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
ostendite mihi denarium cujus habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Cæsaris (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
et ait illis si vobis dixero non creditis mihi (Evangelium secundum Lucam 22, 67)
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis (Evangelium secundum Lucam 22, 68)
dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis (Evangelium secundum Lucam 23, 14)
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)