pronađen 1170 Rezultati za: Mihi
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël (Liber Numeri 3, 41)
et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)
mea sunt omnia primogenita filiorum Israël tam ex hominibus quam ex jumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Ægypti sanctificavi eos mihi (Liber Numeri 8, 17)
tradidique eos dono Aaroni et filiis ejus de medio populi ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium (Liber Numeri 8, 19)
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)
unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus (Liber Numeri 11, 13)
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est (Liber Numeri 11, 14)
et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum (Liber Numeri 11, 16)
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis (Liber Numeri 14, 11)
non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam (Liber Numeri 14, 23)
hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)
filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 18, 21)