pronađen 40 Rezultati za: Mente
et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes (Liber I Maccabaeorum 11, 49)
jam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat (Liber II Maccabaeorum 11, 4)
sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Judæis ostensurus (Liber II Maccabaeorum 13, 9)
commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 8)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et hæc non vanitas est (Liber Ecclesiastes 2, 23)
juravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi (Liber Isaiae 14, 24)
non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem ejus conbusi igne et coxi super carbones ejus panes coxi carnes et comedi et de reliquo ejus idolum faciam ante truncum ligni procidam (Liber Isaiae 44, 19)
propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)