pronađen 1224 Rezultati za: Mensura Promissa Terra
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Ægypti de qua existi ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur inriguæ (Liber Deuteronomii 11, 10)
iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu cælum inminet terræ (Liber Deuteronomii 11, 21)
qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)
hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)
cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra (Liber Deuteronomii 12, 19)
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 13, 10)
decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quæ nascuntur in terra per annos singulos (Liber Deuteronomii 14, 22)
et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 15, 4)
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)