pronađen 9 Rezultati za: Menelaus

  • Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat præpositus (Liber II Maccabaeorum 4, 27)

  • Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prælatus est Cypris (Liber II Maccabaeorum 4, 29)

  • ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi (Liber II Maccabaeorum 4, 45)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Jason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos (Liber II Maccabaeorum 11, 29)

  • commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriæ salute sed sperans se constitui in principatum (Liber II Maccabaeorum 13, 3)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina