pronađen 1477 Rezultati za: Mea
Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita (Liber Psalmorum 68, 6)
quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam (Liber Psalmorum 68, 8)
et operui in jejunio animam meam et factum est in obprobrium mihi (Liber Psalmorum 68, 11)
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiæ tuæ exaudi me in veritate salutis tuæ (Liber Psalmorum 68, 14)
tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam (Liber Psalmorum 68, 20)
et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto (Liber Psalmorum 68, 22)
confundantur et revereantur qui quærunt animam meam (Liber Psalmorum 69, 3)
quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a juventute mea (Liber Psalmorum 70, 5)
in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meæ tu es protector meus in te cantatio mea semper (Liber Psalmorum 70, 6)
non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me (Liber Psalmorum 70, 9)
quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum (Liber Psalmorum 70, 10)
Deus docuisti me ex juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua (Liber Psalmorum 70, 17)