pronađen 1477 Rezultati za: Mea
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus (Liber Iob 17, 14)
ubi est ergo nunc præstolatio mea et patientiam meam quis considerat (Liber Iob 17, 15)
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi (Liber Iob 17, 16)
usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus (Liber Iob 19, 2)
nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea (Liber Iob 19, 4)
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit (Liber Iob 19, 8)
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo (Liber Iob 19, 9)
destruxit me undique et pereo et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam (Liber Iob 19, 10)
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei (Liber Iob 19, 17)
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum (Liber Iob 19, 26)
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est hæc spes mea in sinu meo (Liber Iob 19, 27)
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete (Liber Iob 21, 3)