Mosaico decorativo

pronađen 1116 Rezultati za: Mar

  • Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)

  • nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)

  • scripsit itaque Mardocheus omnia hæc et litteris conprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul (Liber Esther 9, 20)

  • susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat (Liber Esther 9, 23)

  • scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Judæus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum (Liber Esther 9, 29)

  • observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies (Liber Esther 9, 31)

  • rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias (Liber Esther 10, 1)

  • cujus fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum (Liber Esther 10, 2)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)

  • quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animæ sunt (Liber Iob 3, 20)

  • quasi harena maris hæc gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena (Liber Iob 6, 3)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina