pronađen 504 Rezultati za: Manus
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
qui requiescit juxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula ejus bona per ævum (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
manus debiles et genua dissoluta mulier quæ non beatificat virum suum (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere (Liber Ecclesiasticus 33, 13)
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
operatur in disciplina et quærit requiescere laxa manus illi et quærit libertatem (Liber Ecclesiasticus 33, 26)
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum (Liber Ecclesiasticus 38, 10)
est enim tempus quando in manus eorum incurras (Liber Ecclesiasticus 38, 13)
qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum incidat in manus medici (Liber Ecclesiasticus 38, 15)
in aperiendo manus suas lætabitur sic prævaricatores in consummatione tabescent (Liber Ecclesiasticus 40, 14)