pronađen 3552 Rezultati za: Man
faciesque urbi Ahi et regi ejus sicut fecisti Hiericho et regi illius prædam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam (Liber Iosue 8, 2)
nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras (Liber Iosue 8, 7)
dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi (Liber Iosue 8, 9)
quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes (Liber Iosue 8, 17)
dixit Dominus ad Josue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam (Liber Iosue 8, 18)
Josue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi (Liber Iosue 8, 26)
regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem (Liber Iosue 8, 29)
dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)
nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis (Liber Iosue 9, 25)
fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur (Liber Iosue 9, 26)
habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)