pronađen 3552 Rezultati za: Man
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha (Evangelium secundum Marcum 8, 10)
et adprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos ejus inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans (Evangelium secundum Marcum 9, 19)
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis ajebat credo adiuva incredulitatem meam (Evangelium secundum Marcum 9, 23)
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget (Evangelium secundum Marcum 9, 30)
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos (Evangelium secundum Marcum 10, 16)
et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus (Evangelium secundum Marcum 11, 20)