pronađen 3552 Rezultati za: Man
in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens (Prophetia Aggaei 2, 2)
et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)
percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)
verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (Prophetia Zachariae 1, 6)
et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum (Prophetia Zachariae 2, 1)
quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Prophetia Zachariae 2, 9)
manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)
quis enim despexit dies parvos et lætabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra (Prophetia Zachariae 4, 10)
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)
et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum (Prophetia Zachariae 7, 12)
hæc dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum (Prophetia Zachariae 8, 4)
hæc dicit Dominus exercituum confortentur manus vestræ qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum ædificaretur (Prophetia Zachariae 8, 9)