pronađen 422 Rezultati za: Lud
tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino (Liber Leviticus 6, 15)
mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6, 18)
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa ejus labrumque cum basi sua sanctificavit oleo (Liber Leviticus 8, 11)
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis (Liber Leviticus 11, 4)
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur (Liber Leviticus 11, 26)
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt (Liber Leviticus 11, 35)
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus (Liber Leviticus 13, 4)
et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis (Liber Leviticus 13, 5)
lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est (Liber Leviticus 13, 11)
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 21)