pronađen 422 Rezultati za: Lud
secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis (Liber I Maccabaeorum 4, 54)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Judæ et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat (Liber I Maccabaeorum 9, 26)
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis ejus cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur (Liber II Maccabaeorum 7, 7)
post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit (Liber II Maccabaeorum 7, 10)
ante oculos habentes contumeliam quæ in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitæ civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa (Liber II Maccabaeorum 8, 17)
ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat (Liber II Maccabaeorum 11, 5)
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam (Liber Proverbiorum 3, 34)
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore (Liber Proverbiorum 8, 30)