pronađen 905 Rezultati za: Lie
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
ait etiam et cum intrasset domum prævenit eum Jesus dicens quid tibi videtur Simon reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
et ille dixit ab alienis dixit illi Jesus ergo liberi sunt filii (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
novissime autem omnium et mulier defuncta est (Evangelium secundum Matthaeum 22, 27)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
sciens autem Jesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
erant autem ibi mulieres multæ a longe quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 55)
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)