pronađen 905 Rezultati za: Lie
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium (Liber Ecclesiasticus 42, 14)
non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes ejus per omne tempus (Liber Ecclesiasticus 45, 16)
quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore (Liber Ecclesiasticus 47, 21)
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienæ genti (Liber Ecclesiasticus 49, 7)
væ genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israël abalienati sunt retrorsum (Liber Isaiae 1, 4)
terra vestra deserta civitates vestræ succensæ igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili (Liber Isaiae 1, 7)
projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt (Liber Isaiae 2, 6)
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatæ sunt ejus popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant (Liber Isaiae 3, 12)
et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum (Liber Isaiae 4, 1)
quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis (Liber Isaiae 17, 10)