pronađen 905 Rezultati za: Lie
non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)
filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis (Liber Psalmorum 17, 46)
et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo (Liber Psalmorum 18, 14)
si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum (Liber Psalmorum 43, 21)
non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas (Liber Psalmorum 48, 11)
quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quæsierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma (Liber Psalmorum 53, 5)
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa (Liber Psalmorum 57, 4)
Moab olla spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ subditi sunt (Liber Psalmorum 59, 10)
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum (Liber Psalmorum 80, 10)
Gebal et Ammon et Amalech alienigenæ cum habitantibus Tyrum (Liber Psalmorum 82, 8)
memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenæ et Tyrus et populus Æthiopum hii fuerunt illic (Liber Psalmorum 86, 4)
Moab lebes spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ amici facti sunt (Liber Psalmorum 107, 10)