pronađen 2001 Rezultati za: Lia
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)
et viros jugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ ut emundent eam post menses autem septem quærere incipient (Prophetia Ezechielis 39, 14)
et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent juxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog (Prophetia Ezechielis 39, 15)
faciem hominis juxta palmam ex hac parte et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu (Prophetia Ezechielis 41, 19)
vittæ lineæ erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore (Prophetia Ezechielis 44, 18)
et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quæ alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur (Prophetia Ezechielis 44, 25)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia (Prophetia Ezechielis 45, 5)
et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël (Prophetia Ezechielis 45, 6)
œphi et batus æqualia et unius mensuræ erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori œphi juxta mensuram chori erit æqua libratio eorum (Prophetia Ezechielis 45, 11)
et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)
hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 10)