Mosaico decorativo

pronađen 2001 Rezultati za: Lia

  • ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)

  • JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam (Lamentationes 1, 10)

  • ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion projecit de cælo terram inclitam Israël et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui (Lamentationes 2, 1)

  • HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)

  • MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)

  • HE misit in renibus meis filias faretræ suæ (Lamentationes 3, 13)

  • CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis (Lamentationes 3, 33)

  • AIN oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ (Lamentationes 3, 51)

  • GIMEL sed et lamiæ nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto (Lamentationes 4, 3)

  • SEN gaude et lætare filia Edom quæ habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis (Lamentationes 4, 21)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina