pronađen 2003 Rezultati za: Lege Domini
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)
nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20, 19)
facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum ejus et sanguinem quia occidit Gabaonitas (Liber II Samuelis 21, 1)
dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini (Liber II Samuelis 21, 3)
dentur nobis septem viri de filiis ejus et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (Liber II Samuelis 21, 6)
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris ejus (Liber II Samuelis 22, 16)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo (Liber II Samuelis 22, 22)
Deus inmaculata via ejus eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se (Liber II Samuelis 22, 31)
spiritus Domini locutus est per me et sermo ejus per linguam meam (Liber II Samuelis 23, 2)
et addidit furor Domini irasci contra Israël commovitque David in eis dicentem vade numera Israël et Judam (Liber II Samuelis 24, 1)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)